El texto latino que sigue más abajo puede consultarse, con algunas variaciones de grafía, y también del texto, en:
395
....................................."Dic" inquit "opemque
me sine ferre tibi: non est mea pigra senectus.
Seu furor est, habeo, quae carmine sanet et herbis;
siue aliquis nocuit, magico lustrabere ritu;
ira deum siue est, sacris placabilis ira.
400
Quid rear ulterius? certe fortuna domusque
sospes et in cursu est: uiuunt genetrixque paterque."
Myrrha patre audito suspiria duxit ab imo
pectore; nec nutrix etiamnum concipit ullum
mente nefas aliquemque tamen praesentit amorem;
405
propositique tenax, quodcumque est, orat, ut ipsi
indicet, et gremio lacrimantem tollit anili
atque ita conplectens infirmis membra lacertis
"sensimus," inquit "amas! et in hoc mea (pone timorem!)
sedulitas erit apta tibi, nec sentiet umquam
410
hoc pater." Exiluit gremio furibunda torumque
ore premens "discede, precor, miseroque pudori
parce!" ait; instanti "discede, aut desine" dixit
"quaerere, quid doleam! scelus est, quod scire laboras.
" Horret anus tremulasque manus annisque metuque
415
tendit et ante pedes supplex procumbit alumnae
et modo blanditur, modo, si non conscia fiat,
terret et indicium laquei coeptaeque minatur
mortis et officium commisso spondet amori.
Extulit illa caput lacrimisque inpleuit obortis
420
pectora nutricis conataque saepe fateri
saepe tenet uocem pudibundaque uestibus ora
texit et "o" dixit "felicem coniuge matrem!"
hactenus, et gemuit. gelidus nutricis in artus
ossaque (sensit enim) penetrat tremor, albaque toto
425
uertice canities rigidis stetit hirta capillis,
multaque, ut excuteret diros, si posset, amores,
addidit. at uirgo scit se non falsa moneri;
certa mori tamen est, si non potiatur amore.
"Viue," ait haec, "potiere tuo" – et, non ausa "parente"
430
dicere, conticuit promissaque numine firmat.
Festa piae Cereris celebrabant annua matres
illa, quibus niuea uelatae corpora ueste
primitias frugum dant spicea serta suarum
perque nouem noctes uenerem tactusque uiriles
435
in uetitis numerant: turba Cenchreis in illa
regis adest coniunx arcanaque sacra frequentat.
Ergo legitima uacuus dum coniuge lectus,
nacta grauem uino Cinyran male sedula nutrix,
nomine mentito ueros exponit amores
440
et faciem laudat; quaesitis uirginis annis
"par" ait "est Myrrhae." quam postquam adducere iussa est
utque domum rediit, "gaude, mea" dixit "alumna:
uicimus!" infelix non toto pectore sentit
laetitiam uirgo, praesagaque pectora maerent,
445
sed tamen et gaudet: tanta est discordia mentis.
Ouidius Naso – Edition Virgil Solis, Ed. 1581
http://www.latein-pagina.de/
"Deambulo como posesa por este blog, llevada de imágenes, cuerdas infalibles, preludios de Bach, senos enajenados, diosecillos embaucadores, efigies transidas de aparente severidad, pero melancólica mirada ante tus retoques.
Y es que la vida se vislumbra: hojas primaverales, esferas de emoción, contenidas lágrimas, ¿qué hará Mirra, por qué su pecho está desolado de negros presentimientos? ¿Por qué ese terrible cielo planea sobre su juventud y hermosura? ¿Por qué el tálamo nupcial no ha de tener otra respuesta que la terrible...? ¿Dónde habita Venus, qué flechas forjadas en dolor dispara Cupido?¿Qué opinaría aquel ancestral Pigmalión cuya pasión transmutó a la estatua y conmovió a la hermosa diosa?
Contradicción y pasiones en nuestro mundo de mortales, y, sin embargo, vemos a los dioses mirarnos desde este espacio, tal es la fuerza artística de tu expresión, querido Antonio.
No sé cómo agradecer tu dedicación y tu erudición, en las que encuentro acogida. Es un honor tener una cabida en este espacio ardiente y rojo, donde las estatuas aman y lloran y donde los personajes arquetípicos que han hecho nacer la literatura nos abruman con sus pasiones, como amigos que nos hacen conmover. Con toda la pasión literaria y artística que nos une, recibe un caluroso abrazo, un admirativo saludo a Sibyla y mi beso para Baucis.
Ἑλένη (Galaxias de agradecimiento, cada día soy un poquito más clásica, gracias a ti)".
OVIDIUS NASO - EDITION: Metamorphoses - 2.358 picturae + translationes
Virgil Solis, ed. 1581